monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29
Isidorus, Differentiae, 2, XXVIII <<<     >>> XXX

XXIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

94 Inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat: «Quidam, inquit, aiunt aliud esse animam qua vivimus; aliud animum quo sentimus et sapimus, quia, valente in corpore anima, nonnunquam animus perit, sicut accidere dementibus solet.
95 Addunt quoque animam morte sopiri, animum somno. Ob hoc inde putant esse divisum, eo quod actionis officio separentur. Qui vero utrumque indifferenter accipiunt, veracius argumentantur: Quod nec vivere sine sensu possumus, nec sentire sine vita.
96 Idcirco nequaquam posse esse divisum quod a se minime separatur. Sed idem unum, et vivendi habere vigorem, et sentiendi perfrui ratione; et dum sunt utraque unum, varia sumpsere vocabula, pro diversitate effectionum. Sicut enim spiritus pars animae est per quam imagines rerum corporalium imprimuntur, sic animus pars eiusdem animae est, quo sentitur et sapitur; sicut et mens eiusdem portio est, per quam omnis ratio intelligentiaque percipitur.
97 Sicut voluntas, qua intellecta consentiuntur; sicut memoria, qua meditata rememorantur. Et haec quidem dum multiplici constant appellatione, non tamen ita dividuntur in substantia sicut in nomine, quia eadem una est anima. Quae dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est, dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est; et dum membra vegetat, anima est et modo sapit, modo desipit, modo remotis paulisper curis, corporis sopore delinita quiescit, rursusque commota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.